- CAROLUS IX
- I.CAROLUS IX.fil. Henrici II. ex Catharina Medicaea, natus A. C. 1550. Egregiis a natura dotibus instructus: Sed a Matre in transversum actus est, venationi inprimis frequenti adhibitus, in qua caesarum ferarum vulneribus cnbitotenus brachium immergere puer admodum didicit, ut cruori assuesceret. Successor fratris Francisci II. aetat. an. 11. quod edicta, in graciam Protestantium lata, non servaret, bello civili denuo ansam dedit. Quô Anna Montmorantius ad Fanum Dionysii cum Condaeo et Coliniis fratribus collisus, ex vulnere accepto obiit, A. C. 1567. postquam A. C. 1562. ad urbem Druidem similiter conflixissent, utriusque exercitus Duce captô. Cum vero Condaeus, Casimiri Palatini copiis anctus, iam terribilis esset, decreta revocata, religio concessa, amnestia sancita. Mox religio et cultores eius rursus proscripti, quibus Rupella asylum fuit, et brevi res iterum egregiae, ut Condaeus saepe usurparet vocem Themistoclis, Periissem nisi periissem; A. C. 1569. tamen in pugna Bassacena caprus, et contra datam fidem occisus. Quô sublatô, perculsos foederatos Iohanna Labretana erexit, donec A. C. 1570. rursus pax facta, libertas religioni data, amnestia proclamata. Et quia hactenus pellis Leonina non iuvit, vulpina induta, ac sub praetextu nuptiarum Henrici Navarri, cum Margareta, Caroli sorore, Laniena Parisiensis secuta, dictitante Catharinâ, necesse esse unam partem regni perire, ut altera incolumis servetur. Sed Reformatorum conclamatas res Rupella, strenue se contra Henricum Andium Ducem, Caroli fratrem, defendendo restituit, e propugnaculo, cui Euangelii nomen, hostibus inprimis infestatis. Rex vero, cui ab hoc tempore, somnum nocturni horrores plerumque interrumpebant, frustra Symphoniacorum puerorum solatiô imploratô, A. C. 1574. post dolores adeo pertinaces, ut, se mori diu ante mortem senserit, exstinctus est, quum 14. diebus ante mortem, nil nisi sanguinem e corpore fluere vidisset, aetat. 24. regni 13. Coeterum Poeseos et Venationis, vide supra, de qua etiam tractatum dictâsse Villaregio dicitur, insignis amator. Maritus Elisabethae Austriacae. Relictô successore Henricô fratre. Plura de eo vide apud Iac. Aug. Thuanum, l. 26. et seqq. Ville Roy, Memor. Caroli IX. Vide quoque Guido Faber.II.CAROLUS IXDux Sudermanniae, Sigismundi Regis patruus. Cui in Poloniae regnum adscito, cum religionem in patria turbare conaretur, neque, postquam citatus esset ab Ordinibus, compareret, aut Uladislaum filium, vel saltem Iohannem, ex noverca fratrem mitteret disignaretve, Stockholmiae in Comitiis regnum abrogatum; ipsi autem A. C. 1604. delatum est, cedente Iohanne iure suô. Bello cum Polonis Danisque non adeo felix, obiit A. C. 1611. relictô filiô Gustavô Adolphô Magnô.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.